- VILIS
- VILIScognomen Amundi Gothorum et Sueonum Regis, quod Amundo Annoso patri, ex concubina, natus esset. Hoc enim adeô in illis gentibus probrosum fuit, ut ex illegitima commixtione nati vix inter honestos comparare auderent, etiamsi Regum essent filii, uti pluribus videre est, apud Ioannem Magnum, l. 18. c. 6. Coeterum Vilissimi hominum Copreae, in aulis Principum Roman. iam inde a temporibus Trium virorum, dicti sunt; quae vox Graecae originis. Mos enim Graecorum, in omni vilitate explicanda, similibus vocibus aut loquendi generibus uti. Uti in illo improbo Heracliti, apud Strabonem, Plut. et Cedrenum, Νέκυες κοπρίων ενβλητότεροι. Unde Abdias, Histr. Apostol. l. 6. Audi Domine Rex: ista istercora abicienda sunt, et ex tuo Regno emundanda: Τὰ κόπρια ταῦτα ενβλητέα. Sic copreas eleganter Hebraice dixeris gillulim, quâ eiusdem originis voce Hebraei Deos falsos significant: et notum, quô pactô omnium rerum, extra Christum, vilipendium Paulus expressent, in Epistolis. Vide Casaubon. ad Tiberium Suetonii, c. 61. de Vilitate vero Annonae supra locô non unô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.